PICTA Toga

PICTA Toga
PICTA Toga
vestis Etrusca fuit, purpurei coloris, aurô distincta, a Triumphantibus olim solita geri, quam, ut ait Florus, subactis XII. Thusciae populis Tarquinius Priscus romam transtulit, id quod etiam Dionysius, l. 3. Antiquit. confirmat: Macrobius tamen, l. 1. Saturn. c. 6. Plin. l. 9. c. 39. id non Prisco, sed Tullo Hostilio tribuunt. vocabatur autem Picta, quod in ea figurae ita figerentur, ut ea species ad picturae similitudinem accederet. Ioh. rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 32. Cuiusmodi acu pictarum imagines nonnullas describunt Homerus, Virgilius, Catullus. Nisi hinc dictam malis, quod purpura ita esset intexta, ut aliqua imago aut palma in ea picta videretur. Quare nonnumquam ea Palmata et aliquando Purpurea fuit appellata, de qua quidem egregie scripsit Iuvenalis, Satyr. 10. v. 36.
Quid si vidisset Praetorem in curribus altis
Exstantem, et medio sublimem in pulvere Circi
In tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem
Ex humeris aulaea Togae. ——
Et Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 16. c. 10. Pictam Togam privatus habuit primus et propriam Gordianus senior, avum ante ex Capitolio acciperent Imperatores vel ex palatio. Quippe, ut tradit Liv. l. 10. c. 7. Lamprid. in Alexandro Seu. c. 40. et Stephanus Vinardus, in fine Herculis sui, olim consuetudo, de qua etiam supra aliquid innui, ut Triumphantes in Toga picta purpurea inveherentur in Capitolium. Hinc Martialis, l. 7. Epigr. 1. v. 11.
I comes et magnos illaesa merere triumphos,
Palmataeque Ducem, sed cito, redde Togae.
Vopiscus, in Probo, c. 7. Te manet pro virtutibus tuis Capitolina palmata etc. Vide Hieron. Bossium, de Toga Rom. c. 16. Togam pictam aureis stellis distinctam fuisse, quae autem palmarum iconibus esset illustris, palmatam fuisse dictam, Isidorus docet, l. 18. c. 2. Color iis purpureus, aurô intertextô, teste Dionysiô Halicarnassaeô, l. 5. p. 314. quod vel stellas exprimebat, ut supra dictum, et Appianus in super confirmat, vel Triumphantis res gestas gentilitiu mque stemma. Ausonius in Gratiar. Act. Palmatam tibi misi, in qua Divus Parens Constantius intextus est, haec est picta, ut dicitur, Vestis, non aurô magis suôquam tuis verbis. Eandem clavatam suisse dictam, a clavis aureis, quibus distinguebatur, discimus ex Festo, l. 14. in dict. Picta. Quando coeperit hoc gestamen, Verrius Flaccus apud Sextum Pompeium, nos edocet, Picta, inquiens, Toga quae nunc dicitur, parpurea ante vocitata est eaque erat sine pictura: Eius rei argumentum est pictura in aede Vertumni et Consi, quarum in altera M. Fulvius Flaccus, in altera L. Papyrtus Cursor triumphantes ita picti sunt. Itaque Toga triumphalis antiquitus tantum purpurea fuit, post Picta in usum venit; natas autem has ex Homericis ipictarum vestium imaginibus, docet. Sed nec trium phantium modo ea toga fuit, verum et Consulum et Praetorum: et quidem illorum, quoties Magistratum inirent ipsis Kalendis Ianuariis, idque sub Imperatorib. cum liberâ Republ. tantum in praetexta essent. Lamprid. de Alexandro, c. 40. Praetextam et pictam Togam numquam nisi Consul accepit, et eam quidem, quam de Iovis templo sumptam alii quoque accipiebant aut Praetores aut Consules. Praeter Gordianum, duobus tributum, ut Pictâ togâ quan quam privati uterentur, Paulo Aemilio Persei Regis Macedonici ultimi victori et Pompeio, legimus apud Aur. Victorem, de Viris illustr. Velleium, l. 2. ac Dionem, l. 37. Crebrior dein, post Gordianum, eius usus ac mentio apud Scriptores. Ausonius, Idyllio 4.
Ut Praefecturam duplicem, sellamque curulem.
Ut trabeam, pictamque togam, mea praemia Consul
Induerer, Fastisque meis praelatus haberer.
Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. l. 2. c. 8. et 9. ut et supra in voce Palmata, ac infra in voce Triumphalis. Inter Senatus Rom. praecipua dona, quibus amicos colebat Reges, fuisse Togas pictas, et tunicas palmatas, Livius passim aliique testantur. Quo refpiciens Tacitus, cognitis, inquit, l. 4. Annal. c. 26. Ptolemaei per id bellum studiis, repetitus ex vetusto mos, missusque e Senatoribus, qui scipionem eburnum. Togam pictam, antiqua Patrum munera daret, Regemque et socium atque amicum appellaret. Nec omittendum istiusmodi Togae puram opponi, ut docet Iac. Gutherius, de Vet. Iure Pontif. l. 1. c. 28. Vide Thom. Dempster. in Rosin. l. 10. c. 29. A'Toga ad vestes pictas in genere transeo, quarum inventores Phrygas fuisse, innuit Plin. l. 8. c. 48. Pictas vestes iam apud Homerum fuisse, unde Triumphales natae; acu sacere id Phryges invenerunt, ideoque Phrygiones appellati sunt. Usus in Assyria frequens, Babylone praesertim, teste eôdem paulo post: Colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit. Qua de causa, Βαβυλώνιον πρόβλημα, i. e. Babylonicis coloribus variegatam vestem, hereditariô iure obvenisse Crasso, refert Plutarchus, in M. Catonis vita; Sed de his vide iterum Dempster. in Rosin. l. 5. c. 35. et supra in voce Phryges, Phrygiones etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • toga picta — toga picta. (Loc. lat.; literalmente, toga bordada ). f. toga palmada …   Enciclopedia Universal

  • TOGA — Graecis Τήβεννος, Romanum tegmen, ipsis Quiritibus longe vetustior. Circummeâsse enim a Pelasgis ad Lydos, a Lydis ad Romanos, auctor est Tertull. de Pallio: et cum Suida Artemidorus eius originem ab Temeno arcade deducunt; qui ad Ionii maris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • toga picta — (Loc. lat.); literalmente, toga bordada ). f. toga palmada …   Diccionario de la lengua española

  • Toga — (lat.), das über der Tunika (s. d.) getragene Nationalkleid der Römer im Frieden, wodurch sie als Togati sich von Nichtrömern und Soldaten unterschieden, bestand aus einem 5 m langen und 3 m breiten wollenen Stück Zeug, von dessen beiden ovalen… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Toga — The toga, a distinctive garment of Ancient Rome, was a sash of perhaps twenty feet (6 meters) in length which was wrapped around the body and was generally worn over a tunic. The toga was invariably made of wool, [cite encyclopedia | editor =… …   Wikipedia

  • Toga — Statue eines römischen Bürgers in einer Toga Glyptothek München Toga Die T …   Deutsch Wikipedia

  • Toga Picta — Statue eines römischen Bürgers in einer Toga Glyptothek München Toga Die Toga war das Kleidungsstück des …   Deutsch Wikipedia

  • Toga — (Del lat. toga.) ► sustantivo femenino 1 OFICIOS Y PROFESIONES Vestidura larga con mangas y esclavina usada por los magistrados y catedráticos como prenda de ceremonia, sobre el traje ordinario. 2 HISTORIA Prenda de vestir semejante a la capa que …   Enciclopedia Universal

  • Toga Alba — Statue eines römischen Bürgers in einer Toga Glyptothek München Toga Die Toga war das Kleidungsstück des …   Deutsch Wikipedia

  • Toga Candida — Statue eines römischen Bürgers in einer Toga Glyptothek München Toga Die Toga war das Kleidungsstück des …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”